- FAMILIA
- FAMILIAteste Festo, antea in ingenuis hominibus dicebatur, quorum dux et princeps generis vocabatur Paeter et Mater familiae, postea hoc nomine etiam famuli appellari coepêrunt. Sen. l. 6. Ep. 67. Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam Maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint, dominum Patremfamilias, servos familiares appellarunt.Et certe Iurisconsultos vett. Familiae nomine non hereditatem universam intellexisse, sedeam tantum, quae in numero servorum consisteret, ex Ulpiani hisce discimus. Familiae appellatione omnes, qui in servitio sunt, continentur, etiam liberi homines, qui ei bona fide serviunt. Hinc Hirtius de Bello Hispan. Familiam et libertos convocavit. Saepeque occurrit apud Auctores samilia et pecunia iunctim posita, ad designandas hominis divitias, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 1263. ubi de actione Familiae erciscundae ex Lege XII. Tabb. Vide quoqueve supra Consontium: et de mancipatione Familiae, infra in voce Nexi. Ceterum postmodum et liberi et uxor et omnes qui sub unius potestate, in eadem domo, Familiae nomine comprehendi coepêrunt: inde se extendit ad totam cognationem sanguinis, imo etiam res hereditarias, Iac. Oisel. in A. Gell. l. I. c. 9. Sic in variis olim urbibus, notissimas familias ab auctoribus suis nomina perpetuasse, Homeridas in Chio, Eumolpidas Athenis, Alevadas et Scopadas, in Thessalia, Bacchiadas Corinthi, Nebridas in Coo Ins. alibi alias, docet Salinas. ubi supra p. 864. Pro Familiarum autem sospitate Pueros Maniae Deae, matri Larium, antiquitus Romae mactari solitos, docet Macrob. Sat. l. I. c. 7. pergitqueve Quod sacrificii genus Iunius Brutus Cos. Tarquinio pulso, aliter constituit celebrandum. Nam capitibus allii et papaveris supplicari iussit, ut responso Apollinis satisfieret de nomine Capitum, remolo scilicet scelere infaustae sacrificationis. Sed non ita penitus sublata sunt nefaria huiusmodi sacrificia, A. demum U. C. 657. factum SC. est, ne homo immolaretur: quo tamen non obstante, suo quoque tempore, Romae festo Iovis Latieris Hominem mactatum esse, Porphyrus refert de Abstin. l. 2. §, 56. Translata dein vox est, ad gregem tyronum, a Lanistis in scenicas voluptates emptorum Emebant enim hi servos e catasta, quos omni crudelitatis genere exercerent et privatim instituerent, ut illi artem gladiatoriam edocti, munera edituris, elocarentur. Tantam autem in hac licitatione adhibuere curam, ne manca aut mutila haberent corpora adolescentes hi, ut Medicum quoque adhiberent, qui vitium si quod lateret, detegeret. De hac Familia Sen. l. 6. de Benef. mquit c. 12. Lanista familiam suam summa cum cura administrat. Suet. in Aug. c. 42. Venalitias et Lanistarum familias urbe expulisset: et in Calig. c. 26. Vilissimos senio consectos, gladiatores quoque pegmares, Patresfamiliarum (ita enim Lanistae dicebantur) notos sed insignes aliquâ debilitate corporis, rabiais feris subiciebat. Idem in Domit. c. 10. pro Lanista Patremfamilias usurpavit. Sectis quoque Philosophorum Familiae nomen tributum esse, docet Cic. I. de Legg. valde a Platonis familia discreparent. Hinc Apuleius l. I. de Philos. Heraclitum, Pythagoram, Socretem, Principes ivarum familiarum vocat. Quam vocem primitus Pythagoraeis triburam, qui κοινόβιον habebant in familia Pythagorae, annotavit Georg. Horn. Hist. Philos. l. 7. c. I. Ad quorum imitationem hodiequeve Familiae amoris nomine se ipsos insignire haereticos quosdam, nequissimorum et spurcissimorum, Gnosticorum vett. ac Priscillianistarum, sectatores, refert Ioh. Forbesius Instruction. Hist. Theologic. l. 14. c. 2. §. I. etc. Vide quoqueveinfra Grex, it. Puritani. Hinc Familiares, quos laureatos olim in publicum exiisse, ineunte anno Kalendis viz. Ianuarii, citeriori aevo, et Martii, prisco, docet C. Paschal. Coron. l. 8. c. 8. Indidem Familiaris pars, in victimis, item Familiare fissum, de quo vide supra in voce Extispices, item ubi de Iecinove. Et Vestimenta familiaria, quae ad vestiendam familiam parata sunt; ut saga, tunicae, penulae, lintea, vestimenta, stragula et similia. Haec coloribus distinguebantur. Unde Sen. Ep. 95. Agmina exoletorum per colores nationesque distincta: et apud Petron. Edit. Boschii c. 28. in aditu ipso stabat Osiiarius prasinatus cerasino succinctus cingulo; qui color Trimalcioni in pretio fuit. Imo Lecticarios etiam, Cursores et id genus homines paenularum familiari colore, quem hodie Liuream dicunt, fuilsse insignes, docet Octav. Ferrar. de Re Vest. Nec hos solum, verum etiam, cum ad captandam ingenii famam stulti divites omne genus doctorum familiae aggregarent, Poetas, Rhetores, Geometras fortasse etiam Philosophos ipsos, ne fusco pulloque tribonio heri oculos laederent, ac veluti familiam funestarent, coactos esse, pallio eos colores adsciscere, quibus reliquus servientium grex enitesceret, colligitur ex Lucano, qui hoc hominum genus, ut solet, salse ridet apud eundem Part. 2. l. 4. c. 18. De Familiari funere, vide infra in voce Funus; de Familiaribus bellis, in voce Parentela; de Familiaricae Sella, in voce Sella, it. Soteria: de Familiari veste in Vestis. Addam saltem, Familiares, apud Recentiores, praecipue dici, quos Reges ac Ptincipes in familiam suam peculiariter asciscebant. Sic occurrit, apud Gul. Tyrium l. 21. c. 16. Georgius Sinaites Imperialis aulae familiaris: apud Rob. Hoveden. Robertus de Turnebam familiaris Regis: exstatque Diploma Iohannae Reginae Neapol. A. c. 1344. quâ Petrum de Aquila Minoritam in suum Capellanum et Familiarem aslumit. Sed et Formula istiusmodi promotionis habetur, in Monumentis Neapolit. Tom. III. Waddingi Hist. Minor. subiectis p. 3. etc. Vide quoqueve infra Senateres, it. Vassus. Idem nomen illis esse, qui ex familiis Monachorum habebantur, licet nec ex Monachis, nec ex Conversis essent, in LL. Alphonsi IX. Regis Castell. in Statutis Cluniacensibus S. Petri Venerab. c 48. alibi, cuiusmodi Familiarium crebra mentio, in Monastico Cisterciensi, vide infra ubi de Oblatis. Apud Hug. Flacand. Familiares Curiae appellantur praecipui Regis Consiliarii, quibus cum res maioris momenti disceptabat et diiudicabat: quae dignitas Familiaritas vocatur eidem, item in Actis Innocentii III. apud Gobelin Personam in Cosmodromio Aet. 6. c. 17. etc. apud Car. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.